- NUDANDI Pectus
- NUDANDI Pectusin humilitatis signum, mos occur rit apud Suet. Octavio c. 52. Dictaturam genu nixus deiectâ ab humeris togâ, nudô pectore deprecatus est: i. e. τῇ γυμνότητι ἐταπείνωσεν ἑαυτὸν, ut ait Plut.Apud Hebraeos quoque et Graecos in frequenti usu, quos in omni graviore incommodo vestes lacerâsse, ex omnibus Criptoribus notum. Vide Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 2. c. 19. In luctu, inprimis matres, nudabant, ut illud inter gemitus ac lamenta eo facilius contunderent. Quod quantâ violentiâ fieri consueverit, dicemus infra ubi de Planctu. Sed et Nudi, ad Gymnica certamina descendebant olim Athletae, ex Herculis instituto, ut docet Apollonius, cum Gymnosophistis Aegyptiis disputans, apud Philostratum Vitâ Apollonii l. 6. et ipsum certaminum nomen indicat. Et quidem antiquissimis temporibus, coetera nudi, ζῶμα tamen habebant circa corporis velanda: at, postquam illo in agone soluto Orsippus impeditus victusque est, in posterum penitus nudi esse coeperunt: factum autem id paulo post 14. circiter Olympiade, uti habet Eustathius Commentar. ad Homer. Il. ψ. qui ab eo tempore Γυμνασίου nomen increbuisse addit. Paschal. tamen rem aliter refert ex Etymol. γυμνάκα. Clem. Alexandrino Paedagog. l. 3. c. 5. et Q. Calabro l. 4. quem vide Coronar. l. 6. c. 14. Vide quoque supra Gymnasium et infra ubi de Palaestra, Herculis filiâ. Utut autem id de reliquis Athletis habuerit, in Musicis Certaminibus, nudi non prodibant, sed coronati, quâ quisque coronâ, aureâ laureâque poterat, Idem l. 6. c. 12. Neque vero viros solum, sed et virgines in palaestra nudari, Lacedaemone inprimis, moris fuit, quem Platoni in l. de Rep. approbatum, merito reprehendunt, quotquot nuditatem homini in poenam, ignominiam et scandali occasionem servire, habent perspectum. Unde apud ipsos olim Persas nudum conspexisse hominem capitale erat, qua de re vide Alexandrum supra laudatum l. eod. c. 25. et proin inter contumeliae gravissimae genera Besso parricidae irrogata; omni velamento corporis spoliatus legitur, apud Curtium l. 7. c. 5. ubi Raderum vide. Quanto sceleratius in Ecclesia Dei, oborti quidam, olim hodieque, Haeretici impudentissimi, Floriniani, Gnostici, Carpocratiani, Adamitae, Anabaptistarum nonnulli, Alii, qui in coetibus suis nudi esse consuevêre. Inter quos Priscillianus inprimis memorandus, quem Evodius vir acer ac severus (a Maximo Tyranno Treviris tum agente ad id delegatus) geminô iudiciô auditum, convictumque maleficii, nec diffitentem obscenis se studuisse doctrinis, nocturnos etiam turpium feminarum egisse conventus, nudumque orare solitum, nocentem pronuntiâsse----Imperator dein cum sociis capitis damnâsse legitur, apud Sulpicium Seu. Histor. Sacr. l. 2. c. 65. Quam in rem vide plura, apud Io. Forbesium Instruction. Historico-Theologic. l. 1. c. 37. et infra voce Verenda. Addam saltem insignem hunc de Nuditate hominis lapsi locum Franc. Burmanni, Synopsi Relig. Christ. Part. 1. l. 2. c. 7. §. 4. Apparuit mox a lapsu nuditatis sensus, et pudor, qui quidquid pudendum in homine extare arguebat, quale in primaevo Dei opere non sine conditoris contumelia cogitari potest. Unde naturalia velare, velut libidinis stimulis impar, instituit: quae nihil, nisi peccati in membris iam dominantis, erubescenda confessioerat, quibus videl. abeunte spiritu ducatus iam cesserat. De ritu Nudandi pelle holocausta, Vide infra uce Pelle.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.